Simia animal notum est, et ut in antehabitis diximus , multarum specierum. Id autem quod frequentius invenitur, similitudinem habet in figura capitis et aurium et manibus et pedibus et membris genitalibus, et etiam habet mamillas in pectore sicut mulier, sed pilosum est, mitioris tamen est pilosilatis ib facie, et habet nates latas, et locum in eis quasi paratum ad sedendum, et est hominis imitativum, et aemulativum humanorum operum : propter quod etiam frequenter incidit in manus venatorum. Habitantibus enim in rupibus vel arboribus simiis, venator, ubi ab eis adspici potest, calceos multos ponit, et quosdam fortiter ligando in conspectu simiarum induit, aut forte multo visco ibi posito oculos suos se linire mentitur, et tunc cum latet venator, simiae se calceantes vel oculos visco linientes, decipiuntur et capiuntur.
Haec bestia duos foetus frequentius parit : sed eum quem diligit melius, complectitur et portat: qui autem minus diligitur, dorso matris insidet : et dum aliquando a venatore agitatur, necessitate compulsa filium sive partum quem ulnis gestat, abjicit ut fugere possit. D01so autem adhaeretis excuti non potest: et si forte cum illo evaserit, diligere incipit quem ante minus dilexit.
Est autem animal dolosum et malorum morum quantumcumque dometur, semper rapidum, et in malis hominis imitativum potius quam in bonis, cum partubus parvis hominum et canum lusivum, et aliquando non custoditos strangulat pueros, et aliquando ab alto praecipitat.
Vermes in capitibus et vestibus colligit et comedit, injuriae multo tempore recordatur, et sicut in antehabitis diximus, homini in exterioribus simile existens, in nullo similitudinem habet cum interioribus hominis, et minus fere omnibus aliis bestiis. Sed quandoque parit in domibus habitans domesticum, partus suos ostendit hominibus quasi pulchros et delectabiles. Mamillas autem habet in pectore sicut mulier, eo quod manus dedit ei natura, quibus ad pectus potest elevare partum sicut mulier. Caetera autem animalia inferius habent mamillas, ut a suis partubus attingi possint.
Sicut autem diximus in antehabitis saepius, simiarum plurima sunt genera, ei quoddam quidem componi videtur ex simia et catto agresti, quod multum simile simiae hobet duabus nigris maculis in maxillis variatum, sed caudam valde longam habet grisei coloris et in extremo nigram : et hoc quidam spingam appellant. Quidam autem haec animalia cithosicas dicunt simias. Sunt autem et aliae facie valde gratae et blandae et caeteris simiis dissimiles, et sunt barbatae, caudas longas habentes, et ille dicuntur aethiopiae, et extra aethiopiam delatae parum vivunt. Sunt etiam Indices loto corpore candidae barbatae, et caudis latis caudatae, quas sagittis venantur Indi: et cum domesticatur, in omnem ludum sunt habiles ac si non nisi ad ludum sint creatae.
Ea autem quae sunt simiae membra ad multas dicuntur valere medicinas: sed quia expertum non est, et alii medecinae magis proprium, hic Videtur esse praetereundum.