Taurus animal est notum, quod cum non castratur, ferum est valde, de cornibus pugnans, et extra armenta semper solitarie non longe tamen a vaccis pascens : et cum castratur, efficitur magis jugo ferendo aptus, et tunc quasi speciali affectu diligit socium secum jugum ferentem, ita ut cum illo etiam pascatur libentius, et eumdem multo mugitu vocet, et quaerat motu corporis si forte perdiderit.
Hoc animal secundum suum genus dentibus herbas carpit, sed radices dimittit, et dentibus nihil nocere poterit: uno ictu vaccam impraegnat, quia illa virgae duritiam diutius sustinere non poterit. Lac vaccae primum si aqua mixtum fuerit, in lapidem dicitur converti propter coagulationem. Dicitur etiam, quod impinguantur si frequenter aqua calida laventur.
Signa generosi tauri sunt frons torva, facies comminans, fixio fortis pedum anteriorum, et fossio terrae, et erectio caudae cum aliqua incurvatione, et quod cornu saepe praebeat ad feriendum. Caput autem tauri fortissimum est membrum, et ideo cornu in capite gerit: et hoc cornu ad jugum ligatur. Collum etiam creatum habet ex carne cartilaginosa et forti : et ideo a quibusdam jugum tauro alligatur ad collum. Et hoc animal secundum totum genus suum duriores aliis animalibus habet nervos cordis : taurus tamen duriores habet quam bos castratus.
Et hoc est animal carnis siccae et melancholicos, difficulter digestibilis, sed bonum et multum praestans nutrimentum, et separatum a labore pinguescit : sed si ante laborem fuerit in deliciis et otio, citius moritur. Hoc autem animal delectatur in aqua clara stans et bibens, sed in locis palustribus libenter pascitur.
Et cornua quidem tauri molliora sunt cornibus vaccae : et si non completur in utero matris ungula ejus, moritur. Foetus etiam parti ante decem menses moriuntur. Et si in aliqua aestate multum pariunt vaccae, signum est quod hiems sequens multarum pluviarum erit.
Accidit autem vaccis podagra non facile curabilis, et infirmitas pulmonis cujus signum est declinatio aurium. Sanguinis etiam taurini haustus lethalis est, ut quidam dicunt. Solus autem animalium taurus stimulo exardescit ad laborem. Sanguis autem tauri non cito coagulatur vel congelatur : sed lac vaccae propter sui spissitudinem coagulatur de facili.
Diximus autem in antehabitis, quod vaccae quarumdam regionum adeo magnae sunt, quod mulgentem eas stare oportet, et multum dant lactis. Aliquando etiam per quinque et quinque menses in eis menstruum apparet in calidis valde regionibus : alio tempore separatur cum urina : cujus signum est, quod urina foeminarum omnium animalium tenuior est cum gravida sunt, quam alio tempore.
Cum etiam duo greges sunt in armento, pugnant, et victor saltat vaccas : et cum ille nimio coitu debilitatus fuerit, qui primo victus fuerat, redit et pugnat cum eo : et cum vicerit, saltat vaccas. Si corium tauri vel bovis findatur, et in ipsum suffletur, et postea cibetur, citius impinguabitur.
Sanguis tauri calidus ossa fracta fomentat. Fel boum cum melle mixtum infixum ferrum vel spinam extrahit, et valet ad collyria contra ungulam oculorum.
Et, si credendum est verbis Solini philosophi, tauri Indiae fuscum habent colorem, caput grande, setas condensas et horridas, oris rictum usque ad aures patentem, veloces valde, ita quod quasi volare videantur. et nilus eorum in contra-
rium est versus, cornua habent mobilia ad pugnam ante flexa vel posterius, et producunt ea et intrabunt. Ejiciunt aute stercus post vehementissime, cujus calore et viscositate retardant et canes et venatores. Dura etiam habent terga et cornua, ita quod tela non curant. Tanti furoris sunt, quod capti aliquando se interficiunt prae furore.
Dicunt etiam quidam in Oriente esse boves qui unum tantum cornu habent, et alios qui tribus in fronte cornibus armantur, et hi ungulam non dividunt, sed corneum et integrum habent sotularem sicut equus.