Tigris animal est in Hyrcanorum regionibus generatum mirae volocilatis et ferocitatis, ad quantitatem leporarii canis et amplius excrescens. Est autem varium nigri coloris, fulvis virgulis quasi undatim interceptis, et est uncorum unguium, et acutorum dentium, et in multa fissi pedis, et multorum partuum, quos cum aliquando venator acceperit, non nisi praesidio navis effugere poterit: et si longe navis destiterit, et eum mater tigris insecuta fuerit, unum catulum de multis prope existenti matri projicit, cum quo dum ad antrum referendo occupatur, venator procedit longius : et si secundo rediens iterum venatorem insecuta fuerit, iterum unum de pluribus matri reddit, et tandem in toto recedens aliquos retinet de filiis. Aliqui etiam venatores sphaeras vitreas secum habentes matri objiciunt, in quibus natorum similitudines apparent sicut in speculo cum mater ad sphaeram adspicit: et sic sphaeram post sphaeram abjicientes, deludunt matrem quae sphaerae motu filium movere putat: sed cum sphaeram constringens pedibus filium Iactare quaerit, delusam se deprehendit, et multoties sic delusa, ve- nator ad civitates vel ad naves evadit, et illa natos perdit.