Trogodidae sunt animalia quaedam longissima habentia cornua a capite ante maxillas usque ad terram descendentia. Cervices autem habent longissimas : et ideo incurvata et deflexa cervice longitudine capitis et cornuum in terra positis, ita quod frons tota in terra jaoet, pastum contra omnem morem animalium sumentia, quia aliter pasci non possunt propter suorum longitudinem cornuum : et ideo pasci non possunt nisi longis herbis, quas potius secare videntur, quam a radicibus mordere sicut alia faciunt animalia.