Urni sunt boves quos nos Germanice visent vocamus, cornua ingentia duo gestantes, per quae capere possunt multum liquorem, ita etiam quod potus multorum fundatur in ea et conservetur in eis, et his cornibus ventilant hominem cum equo quando agitantur. De his animalibus in praehabitis multa dicta sunt a nobis.