Ursus est animal notum, humidum valde, et informe, et spissae et vitiosae pellis, extrema similia habens homini, et aliquando erigitur sicut homo, sed non diu.
Fortitudinem autem habet in brachiis, et in lumbis, et utitur brachiis ad multa opera, ita quod cum illis projicit canibus ligna forte iuventa, et frangit oliveta et alvearia apum, et scandit cum eis. In capite autem debilis est, et praecipue in sincipite.
Est autem aquaticus et agrestis, sed aquaticus est albus, et venatur sub aqua sicut luter et castor. Agrestis autem carneis oomedit, et herbas, et mel, arborum fructus, et habet anhelitum valde faetidum, et, sicut in antehabitis determinavimus da Animalibus ,in hieme tempore phlegmatis latet : et ideo ursa tunc parit propter caloris confortationem. In partu membra videntur incompleta propter humoris superabundantiam : propter quod ursa foetum diu lambit et fovet. Sanguinem autem habet ursus paucissimum nisi circa cor : et caro ejus cocta fere contra naturam omnis carnis increscere videtur, eo quod multum humidum ipsius inventum resolutum per calorem decoctionis ipsam facit intumescere.
Pugnans autem ursus animalibus insilit : et si sint cornuta cornua eorum, manibus apprehendit et prosternit ea: cum homine vero non de facili praeliatur, ubi vulnus ab eo receperit : frequenter quasi frendens ungues lambit contra dolores corporis : vulneratus et perforatus, herbis siccae complexionis vulnera sanare tentat: contra infirmitates autem formicas devorat, et herbam quae Graece fleonus vocatur, et Latine vocatur barba wsi.
Dicunt etiam aliqui ursum semper crescere : et ideo etiam aliquando ursi longitudinem quindecim cubitorum inveniuntur habere : et apud nos trium sunt colorum, albi, et nigri, et fusoi coloris : et capiuntur multis modis, de quibus non est dicendum hic Aliquando etiam capti domestioantur, et tunc fiunt valde lusini, sed facile concitantur, et tunc saeviunt, et ocoidunt homines : et aliquando ambulando circunvolvant rotas, attrahunt aquas de puteis, vel saxa super altos muros per trooheas : et hoc saepius est expertum. Hoo animal non ut alia quadrupedia, sed ut homo coit sicut et simia.