Zubrones, ut dicunt, bovini sunt generis, longitudine aliquando quindecim cubitorum, habentes cornua maxima trium cubitorum longitudinem habentia, colore subnigra, adeo velocia quod stercus posterius ejectum conversum animal cornibus accipiat, antequam cadere possit ad terram.
Et est animal in sylvis aquilonarlbus degens, et tantae fortitudinis, quod hominem et equum cornibus ventilat: et cum ventilat in altum projicit, et iterum excipit donec conquassatum interficit.
Hoc animal cum ventositate vehementi stercus ejicit, ita quod canem vel venatorem stercore tactum inutilem reddit : nec capi potest nisi ingenio fovearum, vel venatore per circuitum grossae arboris ambulante, animal insequens continue venabulo ad latera perforante.
Haec igitur de natura quadrupedum sufficiant : quia si qua alia sunt, facile ex ante disputatis agnosci possunt.
DE ANIMALIBUS