Achantis avis est parva ad instar passeris, herbas et herbarum semina depascens, et in spinis nidificans. Quae cum videt herbas ab equis et asinis depasci, et spinas moveri in quibus nidificat, infesta efficitur equis et asinis, et dorso eorum insidens mordet quantum potest, et hinnitum equorum imitans deridet : est enim avis cum ira quadam derisiva.