Aerisilon avis est, ut dicunt, rapax, et inter rapaces nobilissima, et est de consuetudine falconum. Dicitur autem aerisilon, eo quod aerem et aeris alta petat in volatu et venatione : nubes enim dicitur transcendere, et aves obviantes interfectas dejicere, ita quod cum cadentes aves aliquando in terra inveniantur, nescitur unde ceciderint et unde sint interfectae, eo quod aerisilon in tam alto volat quod videri non potest.
Haec avis rufas habet pennas, caudam longam, ungues, et crura maxima, et est parum major quam aquila, et capit capreolos, in quos primum visum dirigit, et tunc insidet eis, et cerebrum capite perforato excutit, et sic interficit. Nidum in montibus altissimis construit, et ibi aliquando juvenis accipitur, et ita domesticatur, quod sine ligatura stat in porticibus et domibus. Haec avis cum socia venatur sicut falco, et postquam domesticata est, a domino non recedit, sed omnem praedam capit, et domino reponit, et ideo nobilissima esse dicitur.