Anas avis nota est apud nos, lata in dorso, et minoris quam anser, et majoris quam pullus aquaticus quantitatis, et est apud nos silvestris et domesticus.
Sed silvestris apud nos multorum est valde modorum, sed omnes conveniunt in forma rostri et figura pedum. Rostrum autem est latum serratile, et non multum longum, et est valde apertum ad cribrandnm lutum. Pedes autem rufi et membranales ad navigandum apti. Est autem silvestris apud nos duorum colorum. Unus quidem et verus in dorso et in ventre est griseus, et masculus in collo quasi pavonis radiantes habens pennas, ex viridi et azurio compositum habens colorem, torquem album circa collum praeferens etiam alis versus ventrem habens maculam lucentis viriditatis : sed foemina magis declinat ad nigram cinereitatem, et est vox foeminae grossior, et vox maris acutior in omni anatum genere. Hoc igitur genus quod dicti est coloris duorum est generum, majus videlicet, et minus, et utrumque est notum apud nos. Tertium autem genus est varium ex albis maculis et dicto colore compositum, et est mergus quidam : et est etiam majus et minus in eadem figura corporis sicut anas, et differt hic mergus ab anate, non in figura, ut dictum est, sed in colore, et regimine vitae : quia mergus sub aqua capit pisces, sed anas herbas et vermes in herbis latentes accipit in cibum, et pisciculos si quos in herbis deprehendit.
Anas autem domesticus et albus invenitur et cinereus et compositi coloris ex utrisque dictis. Est autem avis frigida et melancholica, minus dura quam caro anseris.