Aquila ab acumine dicitur. Tres enim habet acuitates, visus videlicet, et irae, et instrumentorum venandi quae sunt ungues et rostrum. Omnis enim aquila viget acumine visus, maxime vero illa quae nobilis aquila vocatur, et haec herodias Latine, quasi heros avium vocatur.
Est autem aquila grandis valde, tota nigra, licet in senectute ad cinereitatem in dorso et super alas convertatur, et est pedum valde croceorum, et longorum, et fortium unguium, et est magni rostri cinerei ad nigredinem declinantis, magnarum et planarum alarum, rectae pennae, quae in fine alae aliquantulum divaricatae et ad superius sunt recurvatae, et est haec alte volans, acutissimi visus, ita quod solem in rota possit adspicere: propter quod etiam dicitur pullos suspendere, et eos ejicere qui solem in rota nequeunt videre sine lacrymatione. Et hos abjectos dicunt aliam avem colligere, quam Graeci fehit, Latini fulicam dicunt. Sed hoc falsum esse hoc ostenditur, quod avis quae fehit vocatur, columbae species est, quae aquilam non nutrit. Fulica autem species est aquaticae avis quae mergus vel niger anate minor vocatur, et haec etiam aquilam nullo modo nutrit : cum neutra avium istarum cibum communem habeat cum aliquo genere aquilarum.
Causam autem ejectionis diversi diversam assignant : quidam enim dicunt, quod ideo abjicit, quia genus suum cognoscit ignobilitari, et hi concedunt aquilam foeminam cum alio genere quam herodii masculo aliquando coire. Sed quia hoc nos improbabile judicamus, ideo dicunt alii alterius generis aquilam ova sua fractis herodii ovis supponere : et ideo alienum aliquando esse pullum aquilae, et propter hoc probatione indigere. Sed quia herodius summae ferocitatis est avis, cui etiam inesse dicitur praescientiae quiddam quo sibi adversans etiam cum absens est nido appropinquare praesentit, videtur nullum genus avis tantae audaciae, quod ad nidum audeat appropinquare, praecipue cum ponere ova in alio nido non sit nisi vilissimarum avium et ignobilium, quae non sufficiunt ad suorum ovorum fotionem : et tales aves ad nidum herodii numquam appropinquant. Alii dicunt herodium ipsum sua ova alterius generis aquilae supponere inter ova illius commixta cui ea supponit, et cum exierint, herodium pietate naturali redire : et tunc inter sua et aliena per inspectionem solis facere discretionem, et sua nutrire, et aliena abjicere, et illa colligi et nutriri ab illa aquila cui sua primitus herodius supponit. Et hoc ego probabilius judicarem si esset expertum : quia fovere ova occupatio est et maceratio per abstinentiam quam herodius de facili non sustinet propter mobilitatem et cibi abundantiam quam habere consuevit. Tamen posset dici, quod causa ejeciionis non est adulterinus partus, vel etiam commixtio cum ovis alterius naturae : sed sicut in aliis aliquando debilitatur naturae potestas, ita fit in pullis herodii : et hoc etiam oculis herodius
praesentit, et pullum tamquam inutilem abjicit.
Dicunt etiam quidam Philosophorum, quod herodius duos aut tres pullos facit, et semper duo exeunt ex uno ovo, et ex altero exit pullus unus, eo quod non nisi duo ova dicunt ovare herodium : et hoc ego puto esse falsum : sed potius cum haec aquila sit magna corpore, parum ponit in semine : et ideo non nisi unum vel duo facit ova et forte tria si sit juvenis, et ex quolibet ovo non procreatur nisi unicus pullus, nisi sit per errorem sicut in aliis avibus : sed quando plures duobus procreantur, ut frequenter abjicit propter nutriendi difficultatem : et hoc saepius est expertum in multis avibus. Ego tamen, sicut in praehabitis me dixisse memini, per multos aucupes hujus rei experimentum quaerens, non inveni umquam infra plures annos herodium plus uno habere pullo : eo quod multo indiget nutrimento, quod late ab antiquis herodiis oportet inquiri. Si autem aliquando duo inveniantur, hoc erit in aquilonaribus partibus juxta silvas et mare, ubi tam de mari quam de silvis praeda piscium et avium et ferarum parvarum numerositas invenitur.
Haec aquila oculos habet supra modum ardentes croceos, ita quod albugo oculi quasi similitudinem praetendit topazion, et pupilla in oculo quasi similitudinem saphyri nigri perlucidi concultatae nigredinis : et loca citiorum suorum sunt os eminens aliquantulum super oculos, ita quod membra sua visum adunare videntur : et ideo quando domesticatur, praedam videt leporum inter fruteta latentem, antequam considerari possit ab homine vel a canibus.
Quod autem dicit Jorach et Adelinus de hac aquila, non sum expertus. Dicunt enim hanc aquilam quando senescit tempore quo pulli jam grandes facti venari sciunt et possunt, considerare fontis limpidi et latae scaturitionis ebullitionem, et super illam directe in altum extolli usque ad tertium aeris interstitium, quod aestum vocavimus in libro Meteororum : et cum ibi incaluerit, quasi exuri videtur, subito demissis et retractis alis ruere in fontis frigiditatem, ut ex frigido exterius restringente calor intrinsecus in medullis multiplicetur: et tunc exsurgere de fonte, et ad nidum quem ibi vicinum habet, convolare, et inter alas pullorum tectam resolvi in sudorem, et sic exuere antiquitatis habitum depositis pennis veteribus, et rursus indui novis, et interim donec recreverint sustentari praeda pullorum. Sed ad hoc aliud nescio dicere, nisi quia mirabilia naturae multa sunt: sed quod vidi in duobus herodiis in terra nostra, his non concordat: quia illae domesticae erant, et ad modum aliarum avium rapacium mutabantur.
Dicunt etiam quidam hanc aquilam sicut et alias rostrum nimis aduncum et recurvum et ungues ad lapidem deponere et acuere quando haec praedae hebetata fuerint instrumenta: et hoc quidem compertum est esse verum. Alio autem tempore non de facili nec diu sedent aves rapaces, nec in lapidibus, ne frangantur acumina suorum unguium : apud nos tamen hoc genus aquilae semper in praeruptis silicibus sedens et nidum faciens invenitur, sed semper substratum habet cespitem vel pulverem vel linum vel aliquas pelles animalium quae praedatur : propter quod etiam peritiores falconariorum non diu dimittunt suas aves rapaces stare super nudum lignum durum et aridum, sed supponunt pannum vel corium unguibus avium suarum. Habet autem herodius commune cum aliis rapacibus avibus, quod nisi contempletur escam vel praedam vel se tenentem, quasi semper pedes respicit quando sibi dimittitur, et frequenter ungues pedum per rostrum ducit, ut bene acuat ad praedam tenendam.
Dicunt autem quidam, quod inter ova ponit lapidem ethiotem sive gagatem, qui quasi praegnans esse dicitur, de quo in libro lapidario diximus, ad temperamentum caloris. Alii dicunt duos lapides
aquilam in nido ponere, sine quorum praesentia Ova vivificari non possunt: sed an verum sit, ignoratur: sed hoc certum est, quod quaedam aves lapides inter ova ponunt. Grues enim domesticas omni anno vidimus lapidem inter sua ova collocare : sed hunc inobservate acceperunt de lapidibus casu inventis : sed nescitur utrum forte si liberum volatum habuissent, lapidem proprium ad hoc quaesivissent utiliorem vel non: et quia forte utiliorem sibi inquirere non poterant, quemcumque inventum acceperunt, ne nihil omnino ovis suis interponeretur. In talibus enim mores avium diversificantur.
Haec autem avis quae heros avium est, sicut nomine significatur, valde praedam communicat aliis avibus, sed si praeda non suffecerit, proximiorem sibi avem deplumat et devorat.
Haec etiam non de facili provocatur ab aemulantibus eam avibus, sed provocata patientiam simulat, donec provocatrix tamquam confidens appropinquet, et tunc captam dilacerat. Volat autem haec avis altissime propter escae contemplationem et avium aemulationem : quia aliquando quaedam aves leves super eam exaltatae deplumant eam. Aves etiam magnae si super eam exaltarentur, sicut grues, et ciconiae, rostrorum acumine interficerent eam: et ideo exaltatur super omnes. Cum autem herodius rex dicitur anum, non dicitur rex a veri regiminis imitatione, sed potius a violentia tyrannidis : quia omnibus dominatur in eo quod omnes comprimit et omnes devorat: et ideo omnium avium pugna est contra eam.
Iracunda enim est haec aquila maxime et superba sicut aliae rapaces, et ideo sola volat, nisi quando est in generatione et pullorum educatione quando volitat super pullos docens eos volare et praedari, et ideo etiam pullis jam adultis ejicit a provincia suae habitationis pullos quos enutrivit, et hoc commune habet omnis avis rapax, maxime tamen herodius et falco: propter quod etiam falcones et herodii ejecti a parentibus, retibus aucupum capti in terris in quibus numquam nidi eorum inveniuntur, peregrini vocantur. Herodius etiam domesticus super manum sedens duci non potest, sed potius brachio toto ab humero ultra manum corio cervino cooperto, et manu potenti sustentata brachio falconarii insidet : et cum provocatur ad volatum, oportet quod dimittatur, quia aliter brachium falconarii nimis laederet: et ideo aut coopertis fertur oculis, aut cum volare cupit, dimittitur: et cum revocatur, redit ad brachium aucupis, et tunc melius quiescit, aut capta praeda aut frustrata aquila.
Scias autem, quod Aristoteles et quidam alii Philosophi aquilam et vulturem in idem genus avis ponunt. Vulturem autem a volando et capiendo nominantes : propter quod quidam dicunt nobilissimum genus avis esse vulturem. Et hoc non est in usu nostro : quia vultur apud nos magna quidem valde est avis pigra et ignobilis, de qua in sequentibus dicemus.
Sed aquilarum apud nos magna valde est diversitas in colore et quantitate et moribus. Et post herodium quidem apud nos nobilior aquila est, quae anseres accipit et cygnos et hujusmodi aves magnas et etiam lepores et cuninos praecipue quando pullos habet, et haec aquila quantitate minor est herodio et est varia ex albis et cireneis pennis et intermixtis : sed in cauda penultimae finales pennae videntur esse albae, et alba est in pennis ani et est brevis valde caudae. Genus enim aquilae secundum suae comitatis ambitum est brevis caudae, magnarum et latarum alarum potius quam longarum et acutarum sicut sunt alae falconum secundum genus suum, et aquilarum etiam genera universaliter sunt magni oblongi et parvi rostri et magnorum et citrinorum pedum.
Et apud nos quidem sex inveniuntur
aquilarum genera, quorum primum quidem est herodius.
Secundum autem post hoc nobilius est, quod accipit anseres et cygnos, de quibus ambobus jam diximus.
Tertium autem est, quod apud nos truncatis libenter insidet arboribus, et ideo truncorum aquila vulgariter apud nos vocatur, et accipit animalia parva si qua occurrunt et etiam anates et aliquando anseres et hujusmodi et caetera, minus quantitate duobus praeinductis, et est cinerei coloris.
Quartum autem est id quod accipit pisces, et est varium in ventre album, et nigrum in dorso, et in struma etiam nigras habens maculas, unum habens pedem anserinum ad natandum, et alium ad rapiendum cum acutis unguibus, et insidet arboribus super flumina et stagna piscibus insidians.
Quintum autem est parvulum valde, et a quibusdam vocatur frangens os, eo quod quando carnes ossium comedit, ossa in altum ducit, et super lapidem cadere permittit, et ex fractis ossibus medullam sugit, et est hoc etiam varium et parvum.
Sextum autem genus aquilae est rarum, sed tamen in Alpibus et Rheni fluminis rupibus invenitur, sicut frequenter experti sumus, et est totum album nivei candoris, et in quantitate fere est sicut herodius, sed non est adeo nobile, nec adeo velox, et vivit de venatione leporum et cuniculorum et hujusmodi parvorum animalium, ita quod aliquando canes parvos et aliquando vulpes juvenes rapit, et aliquando porcellos parvulos : pisces etiam aliquando qui in superficie aquae natant, rapere reperitur.
Omne autem genus aquilarum habet hoc, quod libenter partes vulpinae pellis colligit, vel a vulpe rapta eripiens, vel casu inventa colligens, et in pellibus illis ova reponit vel in alio molli et calido pilo.
Quod autem Plinius dicit aquilam aquilonarem in vulpis pelle ova involvere, et sic sub sole in ramis arborum suspendere, donec maturata solis calore exeant, et non ea fovere aquilam, sed cum calore solis et pellis pulli exierint, ad ea tunc primum redire, jam expertus sum esse falsissimum : quoniam in Livonia ubi aquilae aquilonares et feroces valde et magnae sunt, nihil penitus talium experimur, sed potius fovent ova aquilae, et piscibus et avibus et bestiismutriunt pullos suos : et ideo incolae terrae pullos aquilae de nidis deponentes, sub arboribus ponunt, et eis anos in posterioribus ligando vel consuendo obstruunt, et tunc appetitum comedendi perdunt. Aquilae autem veteres non minus praedam piscium et avium adducunt, et hanc incolae accipiunt, et se et familias suas inde pascunt: aperiunt autem interdum pullis anum ne moriantur, et sic diu et multam praedam accipiunt aquilarum, ita quod narravit mihi fide dignus, quod aliquando in uno nido aquilarum antequam pulli complerentur, plusquam trecentas anates, et plusquam centum anseres, et circa quadraginta lepores accepit, et plurimos magnos pisces, quorum numerum non retinuit.
Haec igitur de aquilarum generibus dicta sunt.