Assalon parva avis est, quantitatis passeris, quae infesta est corvis et frangit ova corvorum, et est etiam infesta vulpibus, et depilat eas, quod videns corvus auxiliatur vulpi contra communem hostem.
Haec autem avis floribus spinarum et granis pascitur, et ideo odit asinum hanc spinam sive carduum comedentem, et insidens dorso asini pungit ipsum quantum potest.