Aves paradisi vocant aegyptii quasdam aves magnitudinis anserum, quae paradisi dicuntur ob decorem : quia nullus eis decor videtur deesse, et hae aves illaqueatae gemere non cessant donec moriantur vel donatae fuerint libertati. Liberae autem adeo dulciter modulantur, quod in .ornni audiente delectationem inducunt. Harum habitatio est super Nilum qui de paradiso fluere perhibetur.
Sunt ibidem etaliae aves fuscae magnitudinis monedularum, quae paradisi ideo vocantur, quia nescitur ubi nascantur, et unde nascantur, vel unde veniant, et illae mutant loca de tempore in tempus, sicut faciunt multa avium genera, de quibus in praehabitis mentionem fecimus sufficientem.