Butorius avis est similis ardeae in figura et quantitate, sed colore dissimilis, quia videtur butorius similis esse terrae. Collum autem habet longum, et hoc intrauit curvando, et extrahit extendendo sicut ardea, et venatione piscium vivit: et ideo crura longa sortita est, ut circa ripas et littora venari possit. Haec adeo immobilis stat quando venatur, ut putetur mortua, vel res esse inanimata : et cum illaqueatam se sentit, stat immobilis, et venatorem se accipientem incautum et impraemeditatum vulnerat rostro.
in quo multum valet sicut et ardea. Haec avis miri odoris est cum assatur, et sanguis ejus multum confert guttosis. Haec etiam avis tempore veris quando luxuriandum est, horrido strepit sicut cum cornu. Hoc facere non praevalet nisi quando rostrum luto aquoso immittit, ut vox in ipso rumpatur ad modum tonitrui.