Caladrius sive caladrion avis est, ut quidam referunt,tota alba, Persidis regionem inhabitans : licet etiam perraro inveniatur, eo quod multos habeat insidiatores : est enim avis quam propter augurium multi regum requirunt, quam et Alexander rex regum dicitur invenisse, quae praesentata infirmo etiam indicat omnes morborum dispositiones, et nonnullos dicitur curare : si enim infirmo objecta avis vultum et oculos in infirmum convertit, indicat sanandum : quia tunc infirmitatis materiam evaporare indicat et consumi, ad quem vaporem se adeo fortiter convertit detenta ab ipso, quod etiam inficitur ex ipso : sed postea evolans ad tempus in aerem, infectionis illius consumit materiam. Si autem objecta infirmo, avertit ab ipso vultum et oculos, significat moriturum : quia tunc materia compacta intus tenetur, nec odore attrahit avem. De augurio tamen avium non est praesentis speculationis.
Hujus avis interiora femoris contra caliginem valent oculorum.