Carduelis est avicula parva, quae carduis insidet, quae apud nos distelfinch, apud quosdam vero stygelim ab imitatione vocatur vocis. Quod autem dicitur haec avis pasci acutis spinarum et aculeis, experimento probavimus falsum esse. Haec pascitur semine carduorum et lapparum et virgae pastoris, et hujusmodi, etiam comedit semen papaveris et rate et cannabi, et quaecumque semina comedit, excoriat rostro a cortice, et tunc pura medulla vescitur. Comedit etiam et nuces eodem modo nucleos a pelle excorians.
Est autem haec avis multorum generum : sed tria sunt magis usitata apud nos. Quoddam enim genus est in dorso cinereum, et a lateribus croceum, et ante rostrum in facie capitis rubeum sicut minium, et hoc est nobilius. Quoddam autem est croceum parvum, quod vulgariter cifich vocatur. Tertium est totum in pectore rubeum flammeum, quod vocatur vinche vulgariter. Quidam autem quartum adducit genus, quod lino insidet, et ideo avis lini vocatur: et est minus tertio, et quasi cinereum in dorso sicut primum, et vergit in pectore ad croceitatem cineream.
Et haec omnia musica sunt : sed praecipue primum, et post hoc secundum, et minus hoc est musicum tertium, et minime quartum : et omnia conveniunt in hoc, quod gregatim volant, et cum carduis insident, adeo sunt stulta, quod unum post unum laqueo in virgulae extremitate ligato per collum attrahitur per foramen alicujus parietis post quem auceps absconditur caeteris non fugientibus. Similiter autem quando fisso ligno capiuntur, uno haerente multa conveniunt ut juvent, et capiuntur. Ergastulis autem supposita cornu suspensum rostro trahunt et pede ut bibant : sed post potum inordinate cadere permittunt.