Ciconia avis nota est : eo quod sic sonat cum percussione rostri sic est vocata.
Haec avis varia est ex albo et nigro coloribus. Alas enim habet nigras, et caudam, et alias partes habet albas. Invenitur enim genus ciconiae lotum in dorso subalbum. Sed hoc non nidificat in hominum habitationibus, sed in paludibus deserti.
Avis haec aquatica est plusquam terrestris, et piscibus pascitur, et lumbricis, et ranis, et aliquibus non venenatis serpentibus : mures etiam libentissime comedit et carnes et usta ova frixa : venenata vero, ut bufones, non comedit. Cum autem animal deprehendit prius saepius ducendo per rostrum ossa quae in ipso sunt comminuit, et tunc totum simul gluttit, et in struma tenet donec mollificatum mittitur ad stomachum, et cum pullos cibat, inde mollificatum cibum rejicit, et pullis tenellis ministrat. Haec autem avis quando cibare non potest, aliquando pullum unum abjicit, quem vulgus asserit in censum domino cujus tectis insident ciconias offerre.
Haec avis fortissimi est rostri, et acerrime pugnat pro nido, et cum pugnare vult, alam unam ante crus deponit quasi pro scuto, et pugnant aliquando usque ad mortem plurium. Aquilas etiam insequitur tempore pullorum et caetera rapacia : et si sola non sufficit, advocat alias, ita quod aliquando multae quasi in acie pugnaturae conveniunt. Vocem dat rostri eum percussione alacritate quidem quando recipit sociam, vel quando gaudet de victoria vel pullorum prosperitate et pastu, et tunc valde diu sonat, et saepe plicat caput ante et retro super dorsum : sonat etiam quando est in timore, sed non diu, et tunc invocat auxilium, de nocte sentiens aliquid inimicum vel inconsuetum sufflat.
De hac dicitur, quod ita diu nutrit parentes, quamdiu nutrita est ab eis, et ideo pia avis ab antiquis est vocata.
Quod autem quidam vulgariter loquentes dicunt has aves hieme recedere in partes Orientis, et in Asia esse campum in quo se exspectant, et illam quae ulti- mo veniens aciem retardat, dilacerare, ideoque quod recedentes a cornicibus conducantur, et defendi ab eis, ita quod vulneratae corniculae et sanguine perfusae redeant, mendacium esse certum est triplici ratione. Una quidem, quia climata ab Oriente in Occidentem ejusdem sunt complexionis in frigore et calore : et ideo nullum remedium esset si ad Orientem se retraherent. Secunda est, quod compertum est, quod a tota nostra recedunt habitabili in nulla parte remanentes. Tertia est : quia cum avis sit frigida frigido utens cibo et viscoso, necesse est latere tempore generationis phlegmatis, sicut in antehabitis est determinatum. Quod autem non est compertum ubi lateant, est quia se valde occultant in desertis paludum et cavernarum sicut et caetera latentia.
Quod autem dicitur mas hujus avis adulterium per odorem sentire in conjuge nisi prius aquis lota sit fontalibus, falsum est et fabulose inductum.