Columba sic dicitur, quia lumbos colit multa generatione, de quarum varietate multa diximus in antehabitis : quia fel in hepate non habet, quia innocens est, non laedens rostro vel unguibus, quod granis vescitur vel his quae ex granis conficiuntur et non aliis, quod gregatim volat, quod dignoscit omne genus accipitris sive in arbore sive in terra sive in aere rapientis, et fugit sagaciter ad locum securitatis. Arborem quidam in Asiae partibus dicunt hyperdyxym, quod contra dexteram sonat vocatam, cujus dulcissimo fructu columbae delectantur. Est autem ibi draco columbis infestus, sed arboris odorem et umbram sustinere non valens, qui cum columbis insidiatur, columba in arbore quaerit refugium, et pastum invenit.
Columbae quolibet mense pullos educant et complent, et non exeuntibus de nido pullis injuriam percussionis alarum irrogant, et aliquando mas coit super eos et ejicit. Calidae sunt carnis, et sanguis de sub dextra ala recenter eductus, acutus valde est et dissolutivus, et ideo valet humidis et lippientibus oculis. Pulli columbini verni autumnales sunt saniores et meliores, eo quod tunc granis vel satis vel maturatis vescuntur. Columba gemitum habet pro cantu, et dicitur quod aliquando sola sedens auri splendores in pennis colli sui intuens delectatur, et volando sibi congratulatur : propter quod Jorach dixit columbam intellectus aliquid habere.