Corvus avis est nota, major et perfectior inter ea quae sunt corvini generis, nigra est tota, et fortis rostri, et corporis, clamosa valde, ante tempus vernum ovans, et fovens ante, tonitruum, et ejicit aliquando aliquem de pullis taedio nutriendi.
Haec avis aliquando domestica loquitur, et imitatur cantus avium domesticarum : et furatur multum, aliquando coarctata per comminationes restituit. Est autem, ut dicunt fabulae, amica vulpis et inimica asini, et ideo aliquando caecat asinum, et reddit inutilem, et mordet dorsum ejus.
Aliquando vidi corvum venaticum qui perdicem accepit, et alios corvos sylvestres : sed corvos non accepit nisi fretus auxilio hominis propinqui sibi.