Cygnus avis est nota quae a canendo sic Latine vocata est. Graece autem a colore olor vocatur, eo quod haec avis tota sit alba : licet enim in primo anno cinerei sit coloris, tamen post annum fit albissima. Caro autem ejus nigra et praecipue pedes, et caro ejus est dura sicut omnium avium aquaticarum magnarum.
Est autem avis de genere anseris, rostrum habens sicut anser, serratile dentatum ad modum falcis, rostro cribrat lutum ut cibum inveniat, et dentibus dividit inventum, et cum de loco ad locum transit gratia cibi, pede uno natat, et alterum elevat et ponit supra versus caudam, ut illo se regat ad ventum. Si autem longe natare intendit, gregatim natat et volat, et tunc posteriores caput dorsis imponunt anterioribus ducibus. Haec avis in stagnis magis quam in fluviis habitat, et non de facili secum compatitur anseres vel alterius generis aves, quae eodem secum cibo vescuntur. Vescitur autem herbis et vermibus et ovis piscium et hujusmodi granis segetum, et domesticatur praeciso alae anteriori articulo. Est autem mali gressus, et bonae natationis, et mediocris volatus, et inter magnas et aquaticas aves sola musica est. Unde dicitur, quod in Hyperboreis regionibus praecinentibus cantoribus vel melatoribus concinunt cygni : sed expertum est apud nos, quod non concinunt nisi tempore doloris et tristitiae, et ideo potius lamentari dicendi sunt canere, sicut etiam testatur poeta dicens:
Ai ubi fata vocant udis projectus in herbis, Ad vada Menandri concinit albus olor.
Haec avis tempore luxuriae colla mares applicant foeminis ad modum blandimenti, et tunc ascendit mas foeminam, et projicit semen in eam. Et quod dicitur in dolore foemina semen suscipere, et ideo post coitum marem fugere, falsum est: quia non imponit in eam nisi humorem qui in delectamento suscipitur : sed fuga est propter hoc, quod tunc cessat coeundi desiderium. Post coitum autem sicut et caeterae aves aquaticae immergunt se aquis tam mas quam foemina, eo quod concupiscentiae vapor discurrit per carnes eorum, et illum quaerunt abstergere: et hujus signum est, quod aves omnes post coitum horripilationem habent, et elevatis pennis et divaricatis se excutiunt, et similiter faciunt alia animalia pilosa. Haec avis tertio anno ovat, et nidum facit juxta aquas, et multum diligit pullos, et acriter pugnat pro eis, et pugnando sufflat sicut anser.