Egirthus vocatur avis parvis in spinarum condensis nidificans, quae inimicitias habet cum asino, eo quod asinus fricandi se gratia concutit spinas et dejicit nidum J"s et concutit. Avis autem rudentem asinum audiens, statim parat se ad ultionem, et sedet in fracturis asini in dorso, et sub cauda, et pungit ulcera ejus, et cavat, nec desistit ab eo quamvis longius fugiat.