De proprio actu faleonum secundum genus suum.
Proprius actus falconis inter aves rapaces est impetu ferri in praedam : et ideo cavendum est falconario ne statim falconi praedam ostendat, sed potius ante aliquantulum remota demittat falconem, ne se subito praecipitet. Cum autem praedari vult, est falconis celeri volatu ascendere, et compositis unguibus ad pectus impetu in avem descendere ita forti conatu, quod sonum quasi torrentis venti descendens excitet, et tali impetu ferit non diametraliter sive perpendiculariter descendens, sed ex obliquo : quia tali descensu percutiens incidit unguibus longum vulnus, ita quod aliquando avis a capite usque ad caudam divisa decidit, et aliquando toto capite truncato invenitur.
Cum autem inter omnes duos motus duae sunt quietes necessario, et motus falconis sit motus ascensionis et descensionis, est boni falconis inter ascensionem et descensionem quasi nihil quietis interponere : sed postquam descenderit aliquando avem inferius volando praevenire et impedire donec a socio qui ascendit feriatur : sic enim optimum fit aucupium quando duo socii falcones vel plures se invicem adjuvant. Fit etiam nonnumquam, quod superior falco superius sequitur avem donec videat eam esse in proportionato situ percussionis : sed multum cavendum est ne quasi alis suspensis stare assuescat, quia hoc signum est timiditatis, et quod non nisi reptilia terrae audeat invadere.
Quia vero falconis est ictu pectoris percutere, dedit ei natura in anteriori lati ossis in pectore additamentum triangulare forte, cujus prominens et rectus angulus est in superiori pectoris, et est durus valde angulus et fortis, et super illum sunt ungues pedum, et posteriori ungue findit quod percutit. Subito igitur in praeceps descendens, est optimus. Stans autem in alto suspensis alis degenerat in naturam avium quae lanarii a Philosophis, a vulgo autem Germanice swemere dicuntur.
Venatur autem solus bonus falco, et est actus ejus qui dictus est : sed melius venatur cum sociis vel socio, quia in ascendendo vel descendendo necesse est moram fieri, et in illa elongatur praeda si socius non impediat: et haec est causa, quod licet falco avis iracunda sit sicut et omnes aliae rapaces aves, et diligat quod sit solitaria, tamen propter adjutorium tempore venationis diligit socios, et condividit cum socio praedam sine pugna, quod non facit astur vel nisus.
Iste igitur falconis est proprius actus omni falconi secundum genus conveniens: et quia, sicut diximus, temere attentat omne quod obviat, oportet falconem habere mitram oculos tegentem quando defertur in manu, et tempus non est volandi, ne nimis conetur ad volatum : quia cum sit bonae alae, frequenter volare desiderat, et ideo retardandus est a falconario. Hujus etiam alia causa est, quia cum oculos clausos habet, et postea mitra deposita aliquid apparet, quasi ex admiratione citius invadit, et magis auda-
cter, et etiam ex hoc quietius domatur ad homines, et obliviscitur societatis alienae.