Quod septemdecim sunt genera faleonum, et de primo quod sacrum vocatur.
Quae autem ad nos devenerunt, sunt decem genera falconum nobilium, et tria alia genera sunt ignobilium falconum, et tria sunt mixta ex nobilibus et ignobilibus, et unum quidem mixtum, quod quia non omnino est ex ignobili parente, valde invenitur efficax ad venandum.
Primum autem genus nobilium falconum est, quod quidam sacrum vocant. Symmachus autem vocat ipsum britannicum, et quidam vocant aelium quasi aerinum falconem. Quidam autem hoc dicunt aeriphilum quasi aerem amantem falconem, et de hoc superius diximus, quod amat alte volare indignans ad parva ; crura habet grossa nodosa, ungues crudeliores quam aquila, adspectum terribilem, oculos valde flammeos ex citrino in rubedinem declinantes, caput magnum, et rostrum fortissimum, juga sive complicationes alarum magnas, et quasi semper exhibitas ad volandum, et hoc solum inter falcones habet caudam longam : est autem in magnitudine aquilae fere : et sub ipso nec aquila volat, nec aliqua avium rapacium propter timorem : sed statim ut viderint sacrum caeterae aves clamantes fugiunt ad condensa arborum vel ad terram, et potius permittunt se manibus capi, quam ad aerem liberum veniant.
Volant autem duo simul : et ideo domestici efficiuntur, quod in una pertica sedent, et sequuntur hominem ac si nesciant esse nisi cum homine : et non est avis magna quam non statim dejiciant, nec unam sufficit eis dejicere, sed quotquot obvias habent dejiciunt : capiunt etiam caprelos, et unguibus lacerant oculos et cerebella eorum.
Volunt autem delicatissime nutriri semper recentibus praecipue cordibus et cerebellis et sanis valde carnibus, quae adeo recentes sint, quod adhuc calere vitali calore jam exspirante animali sint allatae, et fere comedunt tantum quantum aquilae magnae.
Hoc genus falconum regale est, et diutissime volans, et sequens praedam et non deserens ad duo vel tria vel etiam quatuor horarum spatium. Socialiter autem praedatur melius : sed solitarium etiam optime venatur, et diligit hominem et canes venaticos, et praesentibus eis venatur libentius, qnasi glorietur in viribus in praesentia eorum.
Habent autem ea quae diximus omni generi falconum convenire, tam in guttis faciei quam in figura, quam etiam in proprio actu et voce : sed vox ejus est et certifica et raro vocat, et cum reclamatur, oportet quod reclamans ipsum alte clamet et voce sonora, eo quod alte et longe volat, et quod reclaniatorium sit valde magnum ut longe videri possit. Si tamen non cito redit, non erit periculum, quia per seipsum redire consuevit ad domicilium.
Hoc igitur est genus falconum nobilissimum et primum.