De gibboso genere faleonum.
Est autem quintae nobilitatis in genere falconum falco nobilissimus, quem gibbosum vocavit eremita praeinductus, et tres mihi optimos de hoc genere falcones, quos apud se habuit, ostendit, et multos alios se vendidisse asseruit.
Hoc igitur genus falconum est valde parvum corporea quantitare, sed mirabile virtute et audacia et strenuitate volandi cum praedam insequitur. Quantitas ejus parum vincit quantitatem nisi quem vulgus sperverium vocat, et habet in facie guttas sicut peregrinus, et caetera falconum genera.
Gibbosum autem vocatur, eo quod propter brevitatm colli sui caput suum vix apparet ante juga alarum suarum quando super latera dorsi componit, et hoc caput respectu quantitatis sui corporis est magnum, et habet rostrum valde breve et rotundum, et alas valde longas et valde exortas, caudam brevem, et colas fortes, et crura aliquantulum respectu commensurationis aliorum membrorum suorum longa et quasi squamosa, sicut sunt squamae serpentium et lacer- tarum, quae apparent in lateribus ventrium eorum : et pedes habent nodosos matriculis digitorum et praecipue ad interius plantae pedis, et oculos flammeos ardentes, et est in colore aliorum falconum qui peregrini vocantur, et caput suum in craneo est bene planum superius, et retro in capite non prominens, sed quasi collo continuum, et est facile domabile, et bonorum morum, et nidum facit in rupibus inaccessis sicut et peregrinum genus, et capitur evolans de nido sicut et peregrinum : audaciae enim tantae est et strenuitatis, quod anseres silvestres dejicit et ardeas et grues, et est velocissimum genus istud, et altissime ascendit, ita quod effugit visum hominis, nec contentus est iste falco quod unam avem dejiciat, sed multas vulnerat et in aucupio plures quaerit habere socios propter sui parvitatem, et avium quas venatur magnitudinem.
Narravit mihi praedictus falconarius satis memorabile de hoc falconum genere. Referebat enim, quod de praelatis gibbosis tres cuidam nobili vendiderat, quos dum eremitam secum ducens probaret, casu inventi sunt anseres albi silvestres, et dimissis falconibus anseres altissime volaverunt: sed falcones tres qui dimissi fuerant, anseres ascendendo transcenderunt, donec visus omnium qui affuerunt, effugerunt: et cum post modicum dictus nobilis falcones conqueretur amissos, paulatim anseres vulneribus debilitati cadere circa eos coeperunt, et invenerunt amplius quam viginti anseres decidentes, et tandem etiam falcones reclamati venerunt supra reclamatorium. Erant autem omnes anseres vulnerati lethaliter ac si cum cultello in diversis partibus sui corporis fissi essent : et hujus causa est, quia falco iste sicut alia falconum genera cum descendit, non statim percutit, sed potius cum a descensione reascendere incipit, et tunc posteriori ungula ante pectus disposita ferit, et ideo longum vulnus facit et lethale, et frequenter adeo fortiter ferit, quod ungulam amputat, et
seipsum valde laedit in pectore vel occidit.
Est etiam genus falconum quod semper quasi ad volandum alas extendit, et est animositas ejus plus quam fortitudo ipsius, et vult cibari valde recentibus et vitali calore adhuc spirantibus, et tunc multum proficit. Si autem aliis aliquando cibatur carnibus, caveat falconarius, quod leves sint sicut carnes altilium, et recentes, aut ad minus non foetentes, et in aqua frigida recentes effectae, quia aves rapaces debilem valde et subtilis pellis habent stomachum, et de facili alterabilem a malo cibo, et ideo ex modica occasione cibum indigestum evomendo rejiciunt, et praecipue quando gravi et melancholica carne cibantur, vel ab ea quae disposita est ad putrefactionem.
Hoc genus falconis diu mane et sero vult portari in manu: quoniam quando consuescit manum hominis, libentissime insidet manui, et libenter redit ad manum.
Haec igitur de gibboso falconum genere dicta sunt a nobis.