De falconibus nigris.
Sextum gradum nobilitatis in genere falconum possidet falco niger, brevior quidem in aliquanto falcone peregrino, sed in figura similis per omnia, licet in colore dissimilis sit: quia in dorso et exteriori alarum et cauda totus fuscam habet nigredinem, et pectore et ventre et lateribus fuscam habet varietatem. In facie autem guttas falconarias habet nigras valde intensae nigredinis quae circumfunduntur quadam caliginosa et fusca palliditate. Crura autem et ungues et rostrum habet sicut peregrinus. Accedit autem hic falco militum ad formam avis quae butorius vocatur, de qua in antehabitis fecimus mentionem.
Hunc falconem Fredericus imperator sequens dicta Gulielmi regis Rogerii falconarii, dixit alium visum esse in montanis quarti climatis quae Gelboe vocantur, et deinde juvenes expulsos a parentibus venisse in Salaminae Asiae montana, et iterum expulsos nepotes priorum devenisse ad Siciliae montana, et sic derivata esse per Italiam. Modo autem in Alpibus apparent et in Pyrenaeis montibus, et de- rivata sunt haec genera in Germaniam : licet adhuc rara sint, eo quod pauci inveniantur.
Sunt autem falcones nutriturae et audaciae falconum peregrinorum. Complexionis autem videntur cholericae, et quod adustum est de terrestri cholerico, convertitur in pennas, et ideo nigrae efficiuntur. aetate autem accedente per multas annuas aliquantulum alhescunt. Et probabile est, quod etiam in climatibus calidis nigriores sint quam hi qui nascuntur apud nos, eo quod in calidis locis semen ovale forti calore decoquitur, et ideo quod ex eo producitur, plus denigratur. In frigidis autem regionibus plus habet aliquando humidum ovale quod propter perspicuitatem causa est albedinis, et respersum in eodem terrestri causa est varietatis. Cum autem duo sint quae exterius in corporibus consideramus animatus, figura videlicet, et color, figura magis indicat conformitatem vel differentiam speciei. Monedulas enim jam vidimus propter frigus habitationis nasci albas, et similiter corvos : cum tamen figura ipsarum indicaverit eas vere de specie monedularum et corvorum esse. Et hac ratione videtur hoc falconum genus multum simile esse generi peregrinorum, licet in colore differat, et praecipue quia, sicut diximus, parentes in hoc genere filios cogunt peregrinari a loco suae generationis.
Haec igitur dicta sunt de nigro falconum genere.