De falcone qui habet pedes azurinos.
Nonum falconum genus jam declinans a qualitate nobilium falconum est id quod est hyacinthini pedis sive azurini: quod quidem in quantitate et figura simile est sive aequale falconi peregrino : sed dorsum ejus et exterius alarum non est adeo nigrum, et etiam albius est in pectore genus istud quam falco peregrinus, et alae ejus non adeo longae sunt sicut illius, sed cauda ejus est longior aliquantulum, et vox ejus est acutior, eo quod magis est humidae sive phlegmatieae complexionis, et audacia ejus est multo minor in invadendis avibus, quia id quod est azurini pedis, raro invadit aves minores quam est pica vel cornicula: peregrini autem et alii falcones majores quaslibet aves invadunt.
Ex hoc autem contingit, quod quando istud quod azurini pedis est, surgit in altum ut det impetum, ex timiditate stare incipit et suspendi alis, et non praecipitanter ruere in avem, et hoc quidem habet ex natura. Ex disciplina autem et adjutorio juvantis ipsum hominis frequenter sumit audaciam majorem, sed
non sicut verus falco. In avibus enim rapacibus est sicut in militum fortitudine : in militibus enim non desunt ex natura debiles et ex complexione minus audaces, qui tamen ex scientia militandi et usu frequentis victoriae et experientia hostes aggrediendi et exspectandi et feriendi et insidiandi et declinandi et ex confidentia sociorum adjuvantium saepissime nobiles faciunt triumphos: et similiter est de isto genere, quod licet sit timidum per naturam, tamen audaciam accipit a falconario sapiente et usu dejiciendi et tenendi aves, et ex confidentia juxta se positi falconarii melius et audacius ferit, quam ex natura, sicut et etiam sperverius sive nisus et hujusmodi, audacia etiam fortiores se multo invadit sicut est avis minor et aliquando major. Nec mirum cum etiam lanariorum genera hoc modo invadentia etcapientia efficiantur, quorum naturalis timiditas et tarditas tanta est, quod non nisi mures invadunt vel forte pullos avium non adhuc volantes, sed currentes in terra vel nido jacentes.
Qualiter autem avis timida per disciplinam audax efficiatur, posterius erit manifestum.