De falcone parvo qui mirle vocatur.
Decimum et ultimum facolnum genus est id quod quantitate minimum est, quod et mirle vocatur, et vulgariter simirlin vocatur.
Hoc autem genus licet a praeinductis quantitate deficiat, tamen a nullo corum deficit in audacia viribus suis proportionata, et praecipue quando animositas sibi est ex peritia et usu et spe auxilii ex propinquo sibi perito falconario, ita quod Gulielmus falconarius dicat cum talibus se aliquando gruem cepisse : aves enim suis viribus proportionatae sunt alaudae et ad plus perdix et columba, nisi, ut diximus, vires ex arte juventur.
Est autem hoc falconum genus guttatum in vultu sicut alia omnia, et longissimarum alarum respectu sui corporis, et caudae mensuratae, et crurium, et pedum planorum citrinorum, et est minus quam nisus, habens quasi quantitatem nisi quem muschet vocant, et quandoest silvestre, capit carduelos, eo quod celerrimum est et insidiosum, et in capiendo ascendit et descendit feriendo sicut et alia falconum genera: quod quia fere omnibus notum est, haec ad coeni tionem ejus dicta sufficiant.