De quatuor generibus permixtorum f aluum, et de modo ipsius commixtionis falconum.
Cum autem quodlibet horum generum cuilibet permisceatur, multa fiunt falconum genera. Sed quae ad nos devenerunt, sunt quatuor: falco enim peregrinus frequenter permiscetur ei qui est pedum hyacinthinorum : et quando haec permixtio fuerit ex peregrino parte et matre pedis hyacinthini, valde parum declinat a nobilitate: quia sperma masculi operans est, et faciens et formans per spiritum qui est vector paternae virtutis in subjectam foeminae guttam, et efficitur partus patrem imitans, licet parum coloris azurini respergatur in pedibus. Quando autem e converso fuerit ignobilis pater, et mater nobilis, partus efficitur multum declinans ad ignobilem patrem, et parum habens nobilitatis maternae.
Et sicut diximus quod horum duorum falconum fit permixtio, ita peregrinorum qui ad omnia loca frequenter solitarii volant, fit aliquando commixtio cum lanariis nigris, et aliquando cum albis, et aliquando quod rubeis, et prop- ter spermatum vicinam et consimilem complexionem, et impraegnationis ovorum et fotionis idem temporis spatium semina permixta se invicem movent et convertunt et complent, et permanet partus procreatus, et generat ex sibi simili, sicut fit in multis avibus et aliis animalibus, ut patet per ea quae in antehabitis hujus scientiae libris conscripta sunt.
Haec autem permixtio fit quando diversarum specierum sibi in complexione vicinarum falcones tempore luxuriae conveniunt, non invenientes suae speciei sexum cui permisceantur: et licet diximus quatuor genera taliter permixtorum falconum ad nos devenisse, ratio tamen exigit multa esse et plura quotidie posse fieri talia falconum genera : et hanc putamus esse causam, quod tam diversa genera falconum in diversis regionibus inveniuntur. Quamvis enim climata, mores et colores diversificent, tamen specierum tam similium diversitatem causat praecipue permixtio quam diximus, sicut in generibus anserum et generibus canum et equorum fieri vidimus temporibus nostris.
Et non hoc solum fieri probabile est ex falconum generibus permixtis, sed etiam ex falconum cum asturibus et nisis et aquilarum generibus multas probabile est fieri diversas compositiones ad diversarum compositarum avium rapacium generationem : sed in dictis quatuor generibus praecipue diximus fieri falconis peregrini commixtionem, eo quod peregrini mox expelluntur a patria a parentibus, et frequenter separantur propter praedam et iram: et cum suae specieci adjutorium non inveniunt, ad similius quod invenire possunt, alterius speciei se tempore luxuriae convertunt: et cum convertuntur ad id quod est pedis azurini, fere simile peregrino est id quod procreatum fuerit: dum autem convertitur ad lanarium nigrum, efficitur ignobilis falco niger vel nigro similis : et dum convertitur ad lanarium album, efficitur id
quod generarunt fuerit simile falconi albo : et dum permiscetur lanario rubeo, fit falconi rubeo in colore et figura similis.
Et hi quidem mixti falcones facilius juvantur arte, quam hi qui omnino sunt ignobiles, et praecipue si pater sit nobilis, eo quod multum habent ex altero parente nobilitatis, sicut etiam in praehabitis istius scientiae libris diximus. Si tamen e contra aliquando mater sit nobilis et pater ignobilis, erit quidem quod partum fuerit minus nobile : sed tamen per bonam disciplinam accipiet meliorationem, et praecipue post unum annum vel duos, et modo provocationis quem paulo ante diximus.
Heigitur de falconum generibus et naturis dicta sunt: per haec enim et alia poterunt cognosci.