De curis infirmitatem falconum secundum falconarium Frederici Imperatoris.
De curis autem falconum aliter quidam dicta falconariorum Frederici Imperatoris sequentes determinaverunt sic.
Si caput falconis pugnandum est, tolle picem mundissimam ad fabae quantitatem, et digitis calefac eam ad ignem, et postea tamdiu cum ea palatum falconis irica, donec ibi adhaereat. Deinde accipe quatuor stafisagriae grana, et totidem albi piperis, et fac subtilissimum pulverem, et impone cum super picem palato falconis adhaerentem, et de eo quod de pulvere remanet, immitte in nares falconis : et cum sol bene incaluerit, ipsum in sole tamdiu dimittas, quousque omnem sui capitis malitiam et phlegma de capite defluens expurget per spumam, sicque per duas dies pasce eum suavi et dulci carne.
Ad palatum autem restringendum si forte capitis humor in ipsum fluit, sume vetus butyrum et celidoniam aequaliter,et exinde factum pulverem in calida carne da falconi.
Contra maculam vero oculorum falconis sume piper et aloe aequaliter trita, et super maculam pone: si tempus fuerit ut acacia quae sunt pruna spinarum silvestrium habere possis, tres guttas succi acaciarum super macula inslilla, quia Valebit multum.
Si autem pulmo vel canna pulmonis falconis laesa sit, sume stercoris passeris et muris aequaliter unciam unam, et piperis albi grana quinque, salgemmae uncias duas, lanae succidae unciam unam, et haec tere omnia, et misce cum eis mellis et olei puri utriusque aequaliter sex guttas, et lactis foeminae masculum lactantis et quae eumdem peperit, guttas novem, et de butyro quantum sufficit, et misce haec omnia, et forma ex eis cum lacte tres pillulas ad quantitatem avellanae, et mitte in gulam falconis, et tene eum per duas horas in manu ut totam evomat potionem : et cum totam vomuerit, post modicum pone eum juxta aquas: et si quidem ex eis biberit, post modicum pasce eum pulmone et corde lactantis agni et nondum herbam pascentis, et sit caro calidior quam esse poterit, postea alia carne suavi pasce eum assidue. In sero autem da ei sufficienter de passere et pullo, et sanabitur.
Si autem ostenderit se bulsum sive infirmatum in pulmone, sume auripigmenti treti unciam unam, piperis grana novem, et haec tunc insimul cum carne calida fulconi tribue. Iterum autem tolle tria lardi frusta, qualia falco degluttire
possit, et melle ea intinge, et eis limaturam ferri super asperge, et in gulam falconi immitte, et hoc fac per triduum, et nihil aliud omnino tribus ei. Quarto vero die tolle porcellum tenerum, et eumdem vino forti et claro inebria, et calefac pectus inebriati ad ignem : et cum bene calefactus fuerit, tunde pectus ejus, ut sanguis vino infusus in pectus ascendat, et occide porcellum, et statim ipsum pectus sic calidum in calido caprae lacte intinge, et falconem per aliud triduum tali cibo pasce, et sanabitur.
Si autem anguillae, hoc est, lumbrici longi comedunt falconem, tolle tenerum pullum pusillum sive intestinum aqua bene lotum, et fac inde tres nodos ad mensuram medietatis pollicis, et ex utraque parte firmetur ligatura tenui filo, et imple oleo lucidissimo, et ponatur in gulam falconis sicut et alia potio poni consuevit. Si autem in crastinum adhuc laeditur lumbricis, sumatur rasura eboris et stercoris passeris Indici sive solitarii, et si non habetur, sumatur stercus alterius passeris communis utriusque aequaliter uncia una, et haec pulverizetur, et cum carne calida falconi tribuantur. In tertio autem die si adhuc perseverant, abstrahatur cruda pellis piscis quae tincha vocatur, quem Germani slingen vocant, et in calida testa sine fumo et flamma super carbones comburatur, et sumatur cum hoc rasura eboris passerumque stercoris aequaliter de omnibus, et terantur omnia haec, et simul mixta cum calida carne ministrentur : et si necesse fit quarto die limatura ferri et git contrita his addantur, et pulverizata cum carne calida ministrentur.
Contra omnia vitia renum, pulverem candriae, et si non habetur, nasturtii aquatici in corde pulli tribue, et confert. Iterum sumatur arboris quae quercus dicitur et boli aequaliter, et haec trita cum carne pulli calida, qui ex vino inebriatus sit, falconi ministrentur, et sanabitur de omni vitio hepatis.
Contra fastidium autem et siccitatem ovum cum lacte caprino fac bullire usque ad duritiem sine fumo in sartagine mundissima, et ad edendum sibi tribue : et si digesserit, liberabitur: proficit enim contra omnem infirmitatem.
Contra tineas autem si pennas falconum devorant, balsamum purum in foramine de quo penna excidit immitte, et scias quod tinea removebitur, et penna nerva suborietur. Adhuc autem crocei Orientalis pulverizati unciam unam luli stercoris anserini recentis per pannum colati cochlearia tria et totidem aceti fortissimi sumantur, et in vase aereo tamdiu dimittantur quousque cum flore ipsius ad spissitudinem deveniant: deinde per tres vices loca ex quibus pennae ceciderunt, aceto puro laventur optime, et cum illis locaperungantur. Aliter autem sanguisugae supra tegulas incendantur, et fac pulverem, et pavonum pennas super fumum ignis pone, et de fuligine illis adhaerente fiat pulvis simili pondere cum priori, et cum forti aceto sed non multum liquidum confice, et deinde lava forti aceto loca unde pennae ceciderint, et deinde lardi particulas intinge in hoc quod confecisti de pulveribus quousque adhaereant, et perunge loca unde ceciderint pennae bis in hebdomada quousque pennae reveniant. Item equi pilos longos contritos tenuissime supra carnem falconi in cibum tribue. Item piretri pulverem cum rafanisucco et forti aceto distempera, et tineas inde perunge, et sanabitur. Adhuc aliter ure buffonem, et fac pulverem, et in pastu falconi tribue. Ad idem valet si ferri limatura falconi in pastum cum carne tribuatur.
Si autem falco nascentias in pede habuerit, mediam juniperi corticem sicca, et pulverem fac subtilissimum, et tribue sibi per novem dies alternis diebus cum carne, et curabitur.
Si autem pedum patiatur inflationem, aloe et albumen ovi simul tere : deinde tere cotem in qua saepe acutum est ferrum, et in qua ferri aliquid inhaeret, et super illam ita diu pulverem frica, quod
omnis acutio quae in cote est, in pulverem transeat,et tunc pedibus inflatis suppone ita diu donec crustam faciat, et pedi haereat, et sequenti die optime sapone perunge, et tertia die age ut videris expedire.
Si autem mala caro alicubi in falconis corpore creverit, accipe calchiam et aloe aequaliter, et fac pulverem et superpone, et sanabitur.
Ad pedes etiam falconis sanandos mille folii saxifragae verbenae et plantaginis aequaliter accipe, et pulverem tritum cum calida sibi da carne, et pro certo sanabitur.
Si autem famem inordinatam falco habuerit, muris sanguinem melapii semen aequaliter sume, et commixta da falconi, et sanabitur.
Item scito, quod quando falconem accipis, et vis ire ad aucupium, debes dicere : " In nomine Domini, volatilia sint sub pedibus tuis. "
Quando vero mane accipis falconem dic : " Quem iniquus homo ligavit, Dominus per adventum suum absolvit. "
Quando autem fascinatus fuerit, raminculum in pulverem redige, et da ei in carne calida.
Ut autem hominem non deserat, sume apium, mentam nigram et petrosilinum, et simul tere, et cum calida carne sibi tribue.
Ne autem laedatur ab aquila dic: " Vicit Leo de tribu Juda, radix David, alleluia. " Haec tamen ultima non ita rationabilia sunt sicut prima.
Haec igitur sunt quae de medicinis falconum dicta cum experimento prudentium inveniuntur: sapiens tamen falconarius per experimentum pro tempore his addat vel minuat prout avium complexioni viderit expedire : experientia enim optima est in omnibus talibus magistra.