Gallina avis nota est tardi volatus, temperatae carnis et levis, ultra modum diligens foetum suae speciei, ita etiam quod acuta voce infirmatur dilectione pullorum: sed non curat cujus sint ova quae fovet, ita quod etiam circa partum alienae speciei sollicitat. Ovat autem multum, et clamore accedit ad nidum, et clamore recedit ab eodem: et si agitetur et persecutionem patitur, tamen postquam securitatem acceperit, perficit cantum.
Dicitur autem, quod illa die cum ovum fecit, a serpente percuti non potest, et caro percussis est medicina. Ovum autem completur in ipsa die undecima, nec fecundatur per unicam spermatis mixturam, sed per coitum continuum. Ovant autem aliquando ova venti: et ex rotundis galli et oblongis gallinae generantur, licet huic contrariari videatur Aristoteles. Ova decem dierum bene foventur, et paucorum usque ad ova quatriduana. Recentiora vel antiquiora minus valere probantur. In aestate in calidis locis decimo nono die exeunt, in hieme vicesimo nono die. Ova bona ad fovendum quarto die sanguineas habent venas : et tunc si ad radium solis clara sunt in acutiori parte, non valent. Plena et foecunda ova merguntur in aqua, et alia supernatant. Multum nocet si commoventur manu, quia venae et humores per inversionem corrumpuntur: et hujus signum est, quia quando gallina in occulto ovat, omnia ova foecundantur : et quando manibus hominum tractata sunt, plura eorum corrumpuntur. Caput pulli ad acumen ovi convertitur, et totum corpus ad residuum: et pullus nascitur supra pedes sicut et caeteri pulli avium. Pullis exeuntibus gallina eos sub alas congregat, et pro eis milvum invadit, et alia quaeque insurgentia. Gallina est avis unguibus cracando victum quaerens, et ad inventum pullos vocans. Faciunt autem quaedam gallinae ova in quibus sunt gemelli: sed alter geminorum comprimit alium, et aliquando ruptis telis bicorpus generatur. Alia etiam multa de ovis et gallinis in praehabitis libris dicta sunt .
Sed hoc adjiciendum est, quod Plinius dicit, quod si inter membra gallinae aurum minutatim ponatur divisum, membra gallinae consumunt aurum: ita quod membra gallinae venenum auri esse videantur.
Hoc etiam notandum, quod vitellum ovi quod in plenilunio ovatum est, sordes lavat a pannis: et si alio tempore ovatum sit, non tergit sordes macularum. Et hujus causam dicunt quidam esse, quia media saginata gutta in vitello prima quidem generatione existens colorem penetrantem et dividentem maculas ex multo lumine lunae humidum movente tunc concipit, quod in alio tempore facere nequit.