Gallus avis nota est, cristatus faucibus et capite, ungulas in cruribus longas habens, ad modum semicirculi curvatis pennis caudam figurans, et caeteras in collo et dorso pennas habet semicir- culariter curvas, et teneras carnes habet duriores quam gallina.
Haec avis pugnax valde est pro gallinis: et ideo cum plures conveniunt, pugnant : et qui superat, coit cum gallinis, et erigit caput et caudam gloriando de victoria, et alter tabescit de servitute. Aliquando pugnant tam valde, quod mors pugnam finit.
Haec avis multi est coitus : et ideo multas implet gallinas, et ad unum ovum fecundandum multoties cum eadem coit gallina : et si multi sunt galli, occidunt gallinas nimio coitu.
Haec avis facile sentit aurae mutationes ex motibus solis contingentes: et ideo cantu horas distinguit, et nocte canens se erigit, et alis percutit, et se excutit ut vigilantius cantet. Gallinis aliquando mortuis tabescit. Cum dormit, in alto se ponit: et quae petulantior est gallinarum, juxta gallum proximius sedet de nocte,
Decrepiti galli carnes teneriores sunt: et si quid inest viscositatis, decoctio consumit : et ideo jura gallorum decrepitorum prosunt asmatibus et defectum cordis patientibus. Album gallum leo timere dicitur forte propter speciei contrarietatem, vel quia basilisco similis esse dicitur.
Quod autem dicunt decrepitum gallum ovum ex se generare, et hoc in fimo ponere, et hoc testa carere, sed adeo durae pellis esse, quod ictibus fortissimis resistat: et quod hoc ovum fimi calore foecundetur in basiliscum qui est serpens in omnibus sicut gallus, sed caudam longam serpentis habet, ego non puto esse verum: tamen Hermetis dictum est, et a multis acceptum propter dicentis auctoritatem.