Gallus gallinaceus gallus est castratus et effeminatus : et ideo nec generat, nec cantat: et cum quaedam urticarum genera aspera mortifera sint pullis gallinarum, quae etiam gallina rostro nititur evellere radicitus, tantum aliquando trahendo laborans quod rumpitur interius : tunc gallinaceus depilatus pectore et ventre et urticis fricatus parvulos postea fovet pulliculos, tactu suam ad prurientem carnem delectatus : et cum ita delectatus allectus fuerit, semper postea pullos diligit, et fovet, et pascit, et ducit: et hoc jam expertum vidi, et miratus sum.
De gallinaceo dicitur, quod post sex annos aliquando in hepate lapidem electorium nomine gignit, et ex tunc non bibit: et ideo etiam homo lapidem hunc super se gestans dicitur non sitire.
Gallinaceus carnes habet bonas et solidiores quam gallinae. Gallinaceum autem antiqui paponem, moderni autem caponem vocaverunt.