Gallus sylvestris fasianus vocatur, avis pulchra valde, igneis et rubentibus pennis et interdum viridibus in capite decorata. Sed nec cristam habet in capite, nec spiculam in cruribus, cum tamen audax sit valde: azurini coloris est in collo, et in corpore, et aliquando terreae caeruleitatis.
Haec avis fatua est, et facile decipitur. Si enim pannus albus quadrangulus inter quatuor virgas vel baculos inde flexibiliter distensus pictum in se fasianum rubei coloris praeferat, tantum fasianus miratur picturam, quod non advertens venatorem retrorsum in rete contruditur.
Adhuc, longe praeparatum rete etiam per modum dictum quadrangulum erigitur et baculo sustentatur, ita quod levi motu cadere potest, et in baculo sustentante chorda est sub nive vel foliis ad latibulum protensa aucupis, et sub illo reti cibus avenae qui est pabulum fasiani positus, et super congregatos ibi fasianos rete dejicitur. Capitur autem etiam laqueis in viis per quas de silva vadit ad aquam distensis.
Haec avis gallinam habet minoris decoris, et carnes habet teneras valde et albas valde temperatas.