Garrulus autem a garrulitate dicta avis est, quam Germani heher vocant: et ita picta est coloribus, ut nullus ei deesse videatur: in alis tamen versus inferius colorem habet pulcherrimum azurinum.
Haec avis omnes inclamat, et omnium voces imitatur: propter quod etiam a quibusdam marcolfus vocatur. In caveis autem detenta etiam articulatas voces hominum nonnumquam imitatur. Haec avis ex ira aliquando tantum furit, quod seipsam perimit in furcatis lignis suspendendo.