Glutis avis est tarda a longitudine linguae sic dicta, quae cum aves recedunt ciconia et hirundo et aliae, prima evolans nititur abire, ut dicunt: sed postea laborem volandi experta, retardatur, et una de postremis efficitur.
Est autem aliam quam cyoraneuum vocant, ita ad recedendum sollicita, quod in excubiis etiam alias excitat et provocat ad cepti itineris perfectionem.