Gosturdi aves sunt curdis et terrae similes, quasi undose, non alte nec depresse gregatim volantes. Ova dicuntur in terra facere, et raro fovere: propter quod vulgus mentitur haec a bufonibus foveri. Sed verum est quod modicus calor cum sole sufficit fotioni eorum. Exeuntibus autem pullis a matre colliguntur et sollicite procreantur in pastu, quae tamen de ovis ante minus videbatur esse sollicita.