Graculus est avis nigra, corvini generis, magno rostro albo, ubi conjungitur capiti, cadaver non comedens, in altissimis arboribus nidos civiliter construens, ita quod in una arbore multi sunt nidi.
Est autem avis clamosa, et praecipue tempore coitus et pullorum, et pulli ejus apti sunt in cibum quando cum plumis et pelle fuerint excoriati.