Grus avis est nota, in terris omnibus habitans, de qua multa in praehabitis dicta sunt, quod sola propter terrestreitatem nigrescit in senectute : propter quod etiam caro ejus est dura, et dum comedenda est, in aestate prius occisa jaceat in pennis per diem, et in hieme jaceatper duos dies: quia ex hoc caro efficitur magis tenera. Et haec avis ordine volat litterato, et alte volat, ut quo eundum est eminus adspiciat: et ideo exaltantur diu clamando et gyrando circumvolant donec certum sit quo ire petant: longe enim volantes flatibus ventorum se committunt, raro contra impetum venti nisi fugiendo nitentes: duces constituunt, et dux vocat multum ut omnes conveniant. Lassatis autem quibusdam ad terram omnes descendunt ut se invicem exspectent. Ubi castrametantur, vigiles constituunt, et decima in ordine custodit excubias. Vigilando lapides in pedibus levant dum vigilant,ut casu lapidis excitetur vigil si obdormit, et in casu lapidis omnes clamant quasi increpantes vigiles de somnolentia. Aliae quae dormiunt, caput ad dorsum subtus alas recondunt propter quietem, et alternando pedes uno pede se sustentant : et dum aliquando descendunt ad pastum, dux capite levato continue circumspicit dum aliae pascuntur : et si viderit contrarium, clamando alias movet.
Volantes etiam de loco ad locum, lapides ducunt in pedibus quaedam ex eis, et quaedam arenas gluttiunt. Quaedam autem lapides vomunt auricalchi habentes splendores. His autem omnibus non omnes, sed quaedam se onerant, ne velociores et leviores aliis existentes ab aliis celerius volando recedant, et sic aciem deserant : lassatae tamen aliquando lapides projiciunt: et hoc deprehensum est a nautis in quorum naves aliquando ceciderunt.
Hae igitur aves se invicem multum diligunt et juvant: unde rauco propter clamores duce alius constituitur. Dum autem de loco ad locum volando se per terras transferunt, aequinoctialem et ultra ad partes ubi Nilus fluit conveniunt, et ibi cum pygmeis cubitalibus figuram etloquelam hominum imitantibus pugnant, qui pygmei etiam equos parvissimos habent, sicut in antehabitis dictum est.
Haec avis lusiva est et derisiva: et ideo etiam silvestris ad vocem hominis clamores suos repraesentantis ludit et tripudiat: lapidem etiam aliquoties inter ova sua ponit, et alia plura huic avi convenientia ex praeinductis colligi possunt.