Gryphes aves esse magis tradunt historiae quam experta Philosophorum vel rationes philosophicae. Dicunt enim has aves ante effigurare aquilas in capite et rostro et alis et anterioribus pedibus, licet multo sint majores: in posteriori vero parte et cauda et posterioribus cruribus imitari leonem : et in aquilonis quidem unguibus longos habet ungues, in leoninis vero breves et magnos habent ungues, ex quibus scyphi fiunt ad bibendum : et ideo quidam longi, quidam autem breves gryphonis ungues dicunt inveniri. Habitant autem in Hyperboreis montibus, infesti maxime equis et hominibus, et tam fortes sunt ut equum ducant et assessorem. Dicunt autem in montibus illis esse aurum, et gemmas, et maxime smaragdos. Dicunt etiam quod si gryphes in nidis sunt, propter speciale juvamentum ponunt achates lapides.