Harpiam quidam non magnae auctoritatis viri, quorum dicta non sunt experta, dicunt esse avem rapacem, uncos ungues habentem et humanam faciem, in desertis longe habitantem in terra quae Strophades dicitur juxta mare Ionium, fame semper saevientem et rapacem. Haec hominem aliquando in deserto sibi obvium interficit: et quia juxta mare sedet, et vultus in aqua resplendet quando suum vultum similem hominis vultui adspexerit, videns sibi similem interfecisse, tristatur, et dolet omni tempore vitae suae, quod hominem interfecit. Sed haec inexperta sunt, et fabulosa videntur, quae maxime narrant Adelinus quidem et Solinus et Jorach de membris loquentes animalium.