Hirundo avis nota est parva, dorso et alis nigra, ventre alba, rubea sub gutture, quae custodit tempus sui adventus. Et hanc avem et murem dicunt esse indomabilia : sed ego vidi saepe domitas et ad manum volantes sicut advolant aliae aves. Artificiose faciunt nidos, bis ovant in anno. Quatuor inveniuntur generum, quae videlicet in domibus, et quae exterius in muris, et quae in terra super flumina, et quae vocantur marinae. Muniunt autem domos stipula et luto ut firmae sint: et omnes illae quae in muris nidificant, claudunt nidos praeter foramen per quod intrant. Passeres autem aliquando nidos earum auferentes, cum exercitu venientes hirundines et portantes lutum in ore claudunt subito et suffocant.
De hac ave dicitur, quod pullis ejus oculi perforato recrescunt, et visum recipiunt : et si qua macula oritur in oculis pullorum, mater per celidoniae succum abolet.
Sanguis ejus de sub dextra ala medetur oculis : sed stercus ejus calidum oculos excaecat.
Carnes comedit, muscis et apibus insidiatur, volando cibum colligit in aere obviantem, optimi est volatus, et mali pedis, caudam habens longam bifurcalam. Garrula est et diem praenuntiando praecinit.
Pulli ejus qui in angusto sunt, lapidem quem celidonium vocant gestant aliquando in hepate vel stomacho, quem ego diversorum inveni colorum. Et dicitur, quod pulli gestantes lapidem, hoc signo cognoscuntur, quod in nido sedent conversis ad se invicem vultibus, cum alii posteriora ad se convertant stercora ejiciendo ad extremum nidi faciunt, et alia multa de hirundinibus dicta sunt in praehabitis Animalium libris.