Hispida avis est pulchra quae Germanice isvogel vocatur. In dorso colorem habet medium inter viridem et caeruleum, qui cum radius solis incidit, saphyrini coloris esse videtur. In pectore colorem habet carbonum ardentium, circa aquas volat, pisciculis insidiatur et vermiculis.
De hac dicunt, quod pellis ejus detracta et parieti infixa, mutat pennas annis singulis : sed probavi in quibusdam verum non esse.
Dicunt etiam auguria sectantes, quod haec avis conservata in thesauris, thesauros auget et abolet paupertatem.