Ibis avis est quae in aegypto juxta Nilum est varia, in aethiopia vero est nigra. Est autem avis magna in multis ciconiae naturam imitans : sed non est ciconia, quia rostrum longum quidem sed aduncum habet.
Haec autem avis pugnat cum serpente quodam qui etiam ibis vocatur, et declinatur ibis ibi : quia potest in omne venenosum, et ova serpentis pro desideratissimo cibo fert suis pullis. Et cum aliquando Arabiae de aethiopia advolant serpentes ibes, congregata acie in aere, congrediuntur cum eis ibides et devorant eos. Unde fit ut ova ejus ut caro sint venenosa.
Haec avis licet aquatica sit, aquas non ingreditur, sed juxta aquam colligit pisciculos, et cadavera rejecta, et alia animalia quae invenit, et maxime serpentes.
Haec avis cum constipata fuerit, ex ano per rostrum cibos ejicit, et aliquando clysterem sibi faciens, aquam maris salsam in posterius injicit, et sic se laxat. Unde et Galenus narrat per hujusmodi visa avium ibidum et ardearum clysteris usum esse inventum.