lbor avem dicunt esse Orientalium partium fortem et odiosam equis existere : habet enim hinnitum sicut equus : sed vox ejus horribilis et terribilis ad audiendum, et illa vocando ejicit equos a pascuis, eo quod herbis pascitur sicut equus. Invidiae autem et avaritiae causa equus eamdem avem expellit de pascuis cum pratis insederit.