Incendula avis fortis est Orientis, corvini generis, pugnans cum bubone, quae quia de die clarius videt, victo bubone de die devorat et frangit ova ipsius. Nocte autem cum praevalet videre bubo, aggreditur jncendulam, frangens ova et dissipans nidum ejus, et reddens ei quod I pro malitia promeruit.