I Kites aves sunt, quae vociferant vicibus diversis, ita quod fere quolibet die commutant voces : faciunt autem nidos in arboribus de lana et pilis, et ibi nutriunt pullos : et cum maturae sunt glandes, thesauros ciborum de glandibus congregant : et cum pulli perfecti sunt, reponunt suos parentes in nidis de quibus exiverunt, ne amplius laborent, et cibant eos in nidis illis pietate naturali.