Linachos autem dicit Aristoteles esse avem quae filios ante completionem pennarum percutit, et cogit videre solem in rota : et si quorum oculi lacrymantur, illos abjicit et pascit alios.
Est autem avis rapax in littore maris habitans, et ibi venatur aves in mari natantes, quae videntes linachum, submergunt se sub aquis ex timore : sed illa obsidens aquae superficiem, cogit eas natare : et tunc quia pennis subvectae natant, accipit eas et defert.