Meancae aves ab imitationes vocis sic dictae. Sunt autem anatibus majores : et sunt meancae brevi collo, et brevibus pedibus, coloris cinerei, oculis glaucis, rostro ex parte croceo et ex parte rubeo. Semper clamans meanca cadaveribus rapidissima, et praecipue hominum : unde et gaudet in tempestate : insidiatur ta- men etiam parvis animalibus. Ab istis avibus etiam multae aliae aves apud marinos meancae vocantur.