Melantorisus sic dicta est, quia mortificat. Avis est, ut dicit Plinius, quantitate parva, et foecunditate magna : nam ultra viginti ova fovet, et omnes educit filios : et ita diligenter pascit, quod in nidis pinguissimi sunt : et cum a nido avolant, per turmas matrem sequuntur, nec ipsa deserit eos donec per seipsos ad procurationem cibi sufficiant. "-