Menonides quidam vocant aves a loco ab aegyptiis sic vocatas. Cateruatim enim ab aegypto volant ad Ilium ad sepulcrum Menonis Pythagorici Philosophia semper in quinto anno : et cum biduo ibi circumvolaverunt, decimo die pugnam : ineunt, et se rostris et unguibus lacerant : et tunc revertuntur in aegyptum.
Ii. De Mergo.Mergus non tam species avis est quam genus multas habens species : aves tamen quae ut in pluribus mergi vocantur, variae sunt, ut picae : figuram in quantitate, rostro, et pedibus habentes anatum : aerem spirando sapiunt, et ideo diutius sub aquis esse non possunt quam spiritum valent retinere. Hujus avis pulli adeo sunt validi, quod statim ut de ovo exierint, sine matre se valent nutrire.
Dicitur quod hae aves tempore tempe-
statis ad littora tuta se conferunt, et sic praenuntiant tempestates.